HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT XCIX: Quod ligatus est Paulus a praeside ad clamorem Judaeorum

#Act. XXI

Postera die purificatus Paulus cum quatuor viris, intravit templum cum eis, et obtulit oblationem suam, sicut alii. Consummatis autem septem diebus, Judaei, qui venerant de Asia persequentes Paulum, cum vidissent eum in templo, qui viderant Trophimum Ephesium deambulantem cum eo per civitatem, putaverunt quod introduxisset eum in templum, hominem scilicet gentilem, et concitaverunt omnem populum contra eum, et injecerunt manus in eum, dicentes: Viri Israelitae, adjuvate. Hic enim est homo, qui contra populum, et legem, et locum istum praedicat ubique terrarum, et insuper gentiles induxit in templum, et contaminaverunt locum sanctum. Commota est ergo universa civitas, et facta est dissensio populi. Et apprehendentes Paulum, traxerunt extra templum, et clauserunt januas, ne fugeret in templum, et quaerentibus eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis, scilicet Claudio Lisiae, qui missus fuerat a Felice praeside. Et cum assumptis militibus et centurionibus occurrisset, videntes eum desierunt percutere Paulum. Et apprehendit Paulum, et jussit eum ligari catenis duabus, donec de causa ejus cognovisset. Et cum non posset audire prae tumultu, jussit eum duci in castra, scilicet in turrim regiam. Et cum venisset ad gradum, forte ad gradum templi, vel ad gradum domus propriae, portabatur Paulus a militibus propter impetum populi, sequebatur enim omnis populus clamans: Tolle eum, ad mortem scilicet. Et cum induceretur Paulus in castra, ait tribuno: Licet mihi loqui aliquid ad te. Ad quem tribunus: Nosti Graecam linguam? Ait: Novi. Locutus est enim tribunus Graece, ne Judaei intelligerent. Nunquid tu es Aegyptius ille, qui ante hos dies tumultum concitavit, et inde eduxit secum in desertum quatuor millia virorum sicariorum? Josephus dicit quod cum pluribus millibus, et potuit primo venire cum paucioribus, postea habere plura.